[248] EPISTOLA XLVIII.
Nobilissimo & Doctissimo Viro, Domino

LAMBERTO VANDER-BURCHIO,

Decano S. MARIAE.

Ego vero omnem moram libens occupationibus tuis imputo V. A. Quantum vero me ames facile perspicio ex istis tam benevole scriptis literis, quas mirum nisi dictaverit ipse Amor non ille quidem Veneris •πανδημου•, apage pestem, sed •της ουρανιας•. Vide autem ne pecces, hoc enim ipsum amici est, non onerare aliquem laudibus, ut ait in Epistolis Secundus. Gratas tamen eas accidisse mihi libens fateor; quid enim ni? quae collatae a viro tam magno, &, ut veteres illi •απλως• dicebant laudato? Obsecro te, perge in isthoc adfectu, quem meruisse judicas propter aliquam ingenii eruditionis-ve umbram; quamvis revera ea utraque nimis in me, ingenue profitebor, exigua. In hac enim aetate ut ingenii forte aliquid existat, eruditio tamen magna nunquam esse potest, quae necessario multa & jugi lectione paratur. Nam sane in philologico nostro studio minime adsentior Plinio dictitanti, multum legendum, non multa: nec Senecae, Lucilio suo multorum auctorum lectionem dissuadenti. Per fidem, quid necessarium, si hoc non? erraverim profecto ipsorum judicio, equidem sic censeo quid tu, nonne pollicem premis? puto. DD. SCALIGER & VULCANIUS vicissim te plurima salute impertiunt. Vale V. A. & me, ut caepisti, amare perge. Pridie Eidus Feb. MDXCVIII.

IOANNES MEURSIUS.